capitulum VII

  1. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, (= mature it, properat) ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam (= ultra Alpes) contendit et ad Genavam pervenit.

  2. (provincia tota, dat.) quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet (= rumpi; < scindo).

  3. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis (a), cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui (dico, impf. coni. act.) sibi esse in animo sine ullo (︎<=> beneficio) iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.

         (3a): genetivus .

  1. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo (a), data facultate per provinciam itineris (= faciendi), temperaturos (de/ab/ex/sine) iniuria et maleficio existimabat.

         (4a): ablativus

  1. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. (revertor, impf. coni.).