capitulum XIV
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo (↔︎ levius ) ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret (= propter quod) timeret neque sine causa timendum putaret.
Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim (temptavissent), quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas (vexavissent) , memoriam deponere posse?
Quod sua victoria tam insolenter (glorior, impf. coni. pass.) quodque tam diu se impune iniurias (fero, inf. pf. act.) admirarentur, eodem pertinere.
- Consuesse enim deos immortales, (= ut eo) gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
- Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi , uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus , sese cum iis pacem esse .
Caesar: Si obsides a vobis mihi dantur (= dati erunt) … et si Haeduis de iniuriis … satisfacitis (= satisfeceritis), vobiscum pacem faciam.
- Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis (= doctos) esse uti obsides accipere, non dare, (= consueverint); eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.