сapitulum VI

Desunt vocabula: iter, mons (2), provincia, fines (3), oppidum, populus, dies (2).

  1. Erant omnino duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.

  2. Extremum Allobrogum est proximumque Helvetiorum Genava.

  3. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos eos ire paterentur.

  4. Omnibus rebus ad profectionem comparatis dicunt, qua ad ripam Rhodani omnes conveniant.