capitulum X
Caesari renuntiatur (💬 Helvetiis est in animo) per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere , qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia.
Id si (fit), intellegebat magno cum periculo provinciae (fiet) ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.
- Ob eas causas quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex (= castra in quibus milites agunt hiberno tempore) educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit.
Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.
Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum (< citer) provinciae extremum, in (= terram) Vocontiorum (< ulter) provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum (= terram), ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.