сapitulum III
Gerundium, gerundivum aut participium inserendum est.
His rebus (adduco) et auctoritate Orgetorigis (permoveo) constituerunt ea quae ad (proficiscor) pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.
Ad eas res (conficio) biennium sibi satis esse duxerunt.
Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium (obtineo) esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna (concilio) confirmat.
Hac oratione (adduco) inter se fidem et ius iurandum dant et, regno (occupo), per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.