capitulum XVII
Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit: esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui (︎<=> publice) plus possint quam ipsi magistratus.
Hos (< seditio; adi.) atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare, quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Aeduis libertatem (eripio; fut. periphr. praes.).
Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se (= contineri; < arceo) non posse.
Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari (= enuntiaverit), intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit (taceo; inf. perf. act.).